monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 7 > 51 > sectio 11 > sectio 58 > sectio 551 > sectio 42 > 54 > bnf9389.143 > sectio 2 > sectio 14 > sectio 675 > 2 > 25 > 4 > sectio 401 > sectio 63 > sectio 44 > sectio 382 > csg458.173 > sectio 130 > sluMscr.Dresd.A.145.b.170 > sectio 102 > sectio 484 > 40 > sectio 4 > bavPal.lat.1554.50 > sectio 529 > In Vergilii Bucolicon Librum PROLOGUS > sectio 348 > sectio 11 > 16
Beda, De Natura Rerum, XV. Quare mutent colores. <<<     >>> XVII. De duodecim signis.

Beda Venerabilis, De Natura Rerum, CAPUT XVI. De zodiaco circulo. [

BRIDEF. RAM. GLOSSAE.---Zodiacus vel signifer. Zodiacus Graece, signifer Latine. Zoa enim animalia dicuntur, quod vitalem habeant animam, quae ζωὴ Graeco nomine vocatur. Vel zodiacus dictus a signis, eo quod signa animalium in eo esse videantur, quae zodia dicuntur. Dicitur vero ita secundum Macrobium.

Nec aliud habitatur, etc. Habitatio hominum tantum sub Zodiaco est, quia non habitatur aliquid in mundo nisi subter illo. Unde Lucanus Aethioniam dicit inhabitabilem esse, nisi exporrecto pede Tauri tangeretur. Zodiacus autem contingit tres zonas, solstitialem videlicet, aequinoctialem et brumalem: quarum duae, id est, solstitialis et brumalis, temperatione solis, qui per zodiacum currit, inhabitantur.

Reliqua polis squalent. Duae zonae a polo videlicet septentrionali, usque ad Zodiacum, et a polo australi usque ad Zodiacum propter frigus inhabitabiles suat, et ideo squalent.

Veneris tantum stella. Veneris stella Zodiacum aut per duas partes contra aquilonarem partem excedere perhibetur, et per duas contra australem, aut per unam contra aquilonem, et per unam contra australem.

Ab iis Mercurii stella. Praeter Venerem et lunam nulla alia planetarum tantum spatii occupat in Zodiaco quantum Mercurius. Solus enim ipse aliis infra numerum octo partium in Zodiaco pererrantibus, per octo partes illius vagatur. Notandum autem quod illam superiorem dicit, a qua luna cursus inchoans, latitudinem Zodiaci errando percurrit: inferiorem vero illam, ubi Venus cursum suum aggrediens, tam superius quam inferius binis eum partibus excedit.

]


1 Zodiacus, vel signifer, est circulus obliquus, XII signis constans, per quem errantes stellae feruntur; nec aliud habitatur in terris, quam quod illi subiacet, reliqua [A, B, C, apolis.] polis squalent. Veneris tantum stella excedit eum binis partibus. Luna quoque per totam [A, altitudinem.] latitudinem eius vagatur, sed omnino non excedens eum. Ab iis Mercurii stella laxissime, ut tamen e duodenis partibus, tot sunt enim latitudinis, non amplius octonas pererret; neque has aequaliter, sed duas in medio eius, ut supra quatuor, infra duas; sol deinde medio fertur inter duas partes flexuoso draconum meatu inaequalis; Martis stella quatuor mediis, Iovis media, et supra eam duabus; Saturni, duabus ut sol.
Beda Venerabilis HOME

bav1449.226 bnf1615.264 bnf8671.61 bnf11130.74 bnf13013.42 csg248.86 csg250.129 csg251.37

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik